- SARMENTA
- SARMENTAsurculi amputati sunt, a sarpendo. i. e. putando. Haec arida boum cornibus praeligata accensaque, maguum hostibus terrorem intulisse, legitur apud Liv. l. 22. c. 16. Annibal --- necubi Romanus inclusum vallibus agmen aggrederetur; ludibrium oculorum specie terribile, ad frustrandum hostem commentus, principiô noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit. Faces undique ex agris collectae, fascesque virgarum, atque arida sarmenta, praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter coeteram agrestem praedam agebat ---- c. 17. Primis tenebris silentiô mota castra: boves aliquanto ante signa acti (quod negotium Asdrubali datum) ubi ad radices montium viasque angustas ventum est; signum extemplô datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes: et metus ipse relucentis flammae ex capite, calorque iam ad vivum ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore agebat boves, quô repente discursu, haud secus quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere, capitumque irrita quassatio excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant ---- circumventos se esse rati, praesidis excessêre ---- deinde ---- cum maiore metu concitant se in fugam ---- Interea totô agmine Annibal traductô per saltum, et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis, in agro Allisano posuit castra etc. De Sarmentis balsami, Plin l. 12. c. 25. ubi de hac arbore: Et sarmenta quoque, inquit, in merce sunt, DCC. HS amputatio ipsa surculique veniêre intra quintum demum annum, h. e. septingenties sesterriô seu septingentis milibus sestertium nummum. Tantô pretiô erat xylobalsamum, intra quintum annum, postquam devicta est a Romanis Iudaea, vide infra, in voce Xylobalsamum. A Sarmentis, Sarmenticii et Semiaxiarii, a Gentilibus olim Christiani dicti sunt; quod ad stipitem dimidii axis alligati sarmentis accensis exurerentur. Tertullian. Apologet. c. 50. Vincimus, cum occidimur, licet nunc Sarmentitios et Semiaxiarios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Πειρασμὸς, ubi de variis Vivicomburii generibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.